Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.15.1 Cic. Fam. 15.15.3 (English) >>Cic. Fam. 15.16.1

15.15.2 sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret? 15.15.3 nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset. 15.15.4 qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.15.1 Cic. Fam. 15.15.3 (English) >>Cic. Fam. 15.16.1

Powered by PhiloLogic